Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cure quavis impietate suscipientes continentiam; cure pie liceret castitatem, qu secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo antem odio creatumm, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, cream est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revem "effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes;" [2649] ut quiet ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati;" infeliciter illas audientes Scriptums: "Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium." [2650] Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: "Ne ambulaveris in via cum ipsis, declixia pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cure sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt;" [2651] hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, [2652] ait propheta, quas quidem Græci kerkous appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum "irreque filii," [2653] erede polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. "Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio," [2654] nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, "Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum," inquit; "ut Deo vivare, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego," ut vivebam per cupiditates; "vivit autem in me Christus," caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tune quidem in came vivebam camaliter: "quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei." [2655] -- "In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum," [2656] a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam "Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt vitæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt." [2657] -- "Væ homini illi," inquit Dominus; "bonum esset el, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. [2658] Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. [2659] Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos." [2660] Unde præ clare Apostolus: "Scripsi," inquit, "vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus," [2661] usque ad illud: "Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori." [2662] Et quod matrimonium non dicat fomicationem, ostendit eo, quod subiungit: "An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?" [2663] An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? "Et ne fraudetis," inquit, "vos invicem, nisi ex consensu ad tempus:" [2664] per dictionem, "fraudetis," ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: "Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro;" [2665] post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: "Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non sepamri; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater," [2666] usque ad illud: "Nunc autem sancta est." [2667] Quid autem adhæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cure "episcopum" quoque, "qui domui recte præsit," [2668] Ecclesiquoæ ducem constituat; domum autem Dominicam "imius mulieris" constituat conjugium. [2669] "Omnia" ergo dicit esse "munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia." [2670] De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: "Ne erretis," inquit; "nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebnosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sum us," [2671] qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, qu, efficiæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. "Quod reliquum est, fratres, quæcuque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quatres, quam æcunque casta, quæcunque amabilia, ques, æcunque bonbilia, ques, quam ingreæ famue bonbilia, ques, quam ingredientæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum." [2672] Et Petrus similia dicit in Epistola: "Ut fides vestra et spes sit in Deum, cure animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis;" [2673] quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: "Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum." [2674] Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et omtionem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat. |