I Ioannis 1
Vulgata Clementina
1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ : 2et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis : 3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. 4Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.

5Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. 6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. 7Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. 8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. 9Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. 10Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

2 Peter 3
Top of Page
Top of Page