I Samuelis 24
Vulgata Clementina
1Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthæos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce, David in deserto est Engaddi. 2Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petra, quæ solis ibicibus perviæ sunt. 3Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncæ latebant. 4Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et præcidit oram chlamydis Saul silenter. 5Post hæc percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul. 6Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia christus Domini est. 7Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat cœpto itinere.

8Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit, 9dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium, David quærit malum adversum te ? 10Ecce hodie viderunt oculi tui, quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est. 11Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea : quoniam cum præscinderem summitatem chlamydis tuæ, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam. 12Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te. 13Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te. 14Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum. 15Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.

16Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox hæc tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit : 17dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona : ego autem reddidi tibi mala. 18Et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 19Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me. 20Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël : 21jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei. 22Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

1 Samuel 23
Top of Page
Top of Page