Vulgata Clementina 1Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2civitates, quas dederat Hiram Salomoni, ædificavit, et habitare ibi fecit filios Israël. 3Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam. 4Et ædificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas ædificavit in Emath. 5Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras : 6Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quæ fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quæcumque voluit Salomon atque disposuit, ædificavit in Jerusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suæ. 7Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethæis, et Amorrhæis, et Perezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non erant de stirpe Israël, 8de filiis eorum : et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc. 9Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus. 10Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum. 11Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum, quam ædificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini. 12Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum, 13ut per singulos dies offerretur in eo juxta præceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. 14Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis : et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei : et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim præceperat David homo Dei. 15Nec prætergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitæ, ex omnibus, quæ præceperat, et in custodiis thesaurorum. 16Omnes impensas præparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam. 17Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quæ est in terra Edom. 18Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem. |