Ecclesiastes 10
Vulgata Clementina
1Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia. 2Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius. 3Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat. 4Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.

5Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis : 6positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum. 7Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.

8Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber. 9Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis. 10Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia. 11Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. 12Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis præcipitabunt eum ; 13initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus. 14Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ? 15Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere. 16Væ tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt. 17Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam. 18In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus. 19In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniæ obediunt omnia. 20In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Ecclesiastes 9
Top of Page
Top of Page