Exodus 28
Vulgata Clementina
1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. 2Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. 3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. 5Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito. 7Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant. 8Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël : 10sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum. 11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos : 12et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem. 13Facies et uncinos ex auro, 14et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. 16Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus : 18in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis : 19in tertio ligurius, achates, et amethystus : 20in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo, 23et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate : 24catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus, 25et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit. 26Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt. 27Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali, 28et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari. 29Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum. 30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. 33Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis, 34ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum. 35Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino. 37Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram, 38imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem : 41vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora : 43et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Exodus 27
Top of Page
Top of Page