Exodus 39
Vulgata Clementina
1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

2Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, 3opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, 4duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, 5et balteum ex eisdem coloribus, sicut præceperat Dominus Moysi.

6Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël : 7posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut præceperat Dominus Moysi.

8Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : 9quadrangulum, duplex, mensuræ palmi. 10Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. 11In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. 12In tertio, ligurius, achates, et amethystus. 13In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. 14Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum. 15Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : 16et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, 17e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. 18Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, 19stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. 20Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, 21et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :

22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : 23et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : 24tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. 25Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : 26et mitras cum coronulis suis ex bysso :

27feminalia quoque linea, byssina : 28cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. 29Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :

30et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. 31Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi.

32Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, 33opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, 34velum ; arcam, vectes, propitiatorium, 35mensam cum vasis suis et propositionis panibus ; 36candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ; 37altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, 38et tentorium in introitu tabernaculi ; 39altare æneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ; 40tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quæ in ministerium tabernaculi, et in tectum fœderis jussa sunt fieri. 41Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, 42obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. 43Quæ postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Exodus 38
Top of Page
Top of Page