Vulgata Clementina 1Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
2Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
3Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
4Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
5Unusquisque enim onus suum portabit. 6Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. 7Nolite errare : Deus non irridetur. 8Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. 9Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes. 10Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. 11Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. 12Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur. 13Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. 15In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. 16Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. 17De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. 18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |