Iacobi 4
Vulgata Clementina
1Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris ? 2concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. 3Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis. 4Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. 5An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ? 6majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. 7Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. 8Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo. 9Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. 10Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.

11Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. 12Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.

13Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus : 14qui ignoratis quid erit in crastino. 15Quæ est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. 16Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. 17Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

James 3
Top of Page
Top of Page