Ioannes 10
Vulgata Clementina
1Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. 2Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias ovas vocat nominatim, et educit eas. 4Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. 5Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum. 6Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.

7Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. 8Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves. 9Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. 10Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.

11Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. 12Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriæ, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ; 13mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. 14Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meæ. 15Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis. 16Et alias oves habeo, quæ non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. 17Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. 18Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.

19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos. 20Dicebant autem multi ex ipsis : Dæmonium habet, et insanit : quid eum auditis ? 21Alii dicebant : Hæc verba non sunt dæmonium habentis : numquid dæmonium potest cæcorum oculos aperire ?

22Facta sunt autem Encænia in Jerosolymis, et hiems erat. 23Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis. 24Circumdederunt ergo eum Judæi, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam. 25Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quæ ego facio in nomine Patris mei, hæc testimonium perhibent de me : 26sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. 27Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me : 28et ego vitam æternam do eis, et non peribunt in æternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. 29Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei. 30Ego et Pater unum sumus.

31Sustulerunt ergo lapides Judæi, ut lapidarent eum. 32Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ? 33Responderunt ei Judæi : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. 34Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ? 35Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura : 36quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ? 37Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre. 39Quærebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.

40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ; 41et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum. 42Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

John 9
Top of Page
Top of Page