Iosue 4
Vulgata Clementina
1Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue : 2Elige duodecim viros singulos per singulas tribus : 3et præcipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria. 4Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus, 5et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël, 6ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ? 7respondebitis eis : Defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in æternum.

8Fecerunt ergo filii Israël sicut præcepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos. 9Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes, qui portabant arcam fœderis : et sunt ibi usque in præsentem diem. 10Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quæ Josue, ut loqueretur ad populum, præceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit. 11Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. 12Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati præcedebant filios Israël, sicut eis præceperat Moyses : 13et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.

14In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.

15Dixitque ad eum : 16Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane. 17Qui præcepit eis, dicens : Ascendite de Jordane. 18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.

19Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho. 20Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis, 21et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ? 22docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum, 23siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis : sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus : 24ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Joshua 3
Top of Page
Top of Page