Marcus 9
Vulgata Clementina
1Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.

2Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. 3Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. 4Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. 5Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. 6Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. 7Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. 8Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.

9Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. 10Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. 11Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? 12Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. 13Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

14Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. 15Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. 16Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? 17Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : 18qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. 19Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. 20Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. 21Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : 22et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. 23Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. 24Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. 25Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. 26Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. 27Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. 28Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? 29Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.

30Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire. 31Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. 32At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.

33Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? 34At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. 35Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. 36Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : 37Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

38Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. 39Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : 40qui enim non est adversum vos, pro vobis est. 41Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

42Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. 43Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, 44ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 45Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, 46ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. 47Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, 48ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.

49Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. 50Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Mark 8
Top of Page
Top of Page