Vulgata Clementina 1Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
2Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
3Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
4Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
5Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
6et non honorificavit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
7Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens : 8Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me. 9Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum. 10Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite. 11Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. 12Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ? 13At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. 14Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt. 15Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam. 16At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ? 17Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ? 18Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem : 19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ : 20hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. 21Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. 22Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur. 23Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos. 24Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël. 25At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me. 26Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. 27At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. 28Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora. 29Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi. 30Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos, 31ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël. 32Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via. 33Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ? 34Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos. 35Et præcepit turbæ ut discumberent super terram. 36Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. 37Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas. 38Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres. 39Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan. |