Numeri 13
Vulgata Clementina
1Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens : 2Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. 3Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. 4De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. 5De tribu Simeon, Saphat filium Huri. 6De tribu Juda, Caleb filium Jephone. 7De tribu Issachar, Igal filium Joseph. 8De tribu Ephraim, Osee filium Nun. 9De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. 10De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. 11De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. 12De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. 13De tribu Aser, Sthur filium Michaël. 14De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. 15De tribu Gad, Guel filium Machi. 16Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.

17Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, 18considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures : 19ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris : 20humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.

21Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. 22Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.

23Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt : 24qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.

25Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, 26venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ : 27et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest : 28sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. 29Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.

30Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. 31Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. 32Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. 33Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Numbers 12
Top of Page
Top of Page