Vulgata Clementina 1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens. 2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam. 3Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis. 4Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. 5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud. 6Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ? 7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. 8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. 9Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ? 10Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum. 11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. 12Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque. 13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ; aperi oculos tuos, et saturare panibus. 14Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur. 15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. 16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. 17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. 18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. 19Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. 20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris, 21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. 22Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te. 23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona. 24A Domino diriguntur gressus viri ; quis autem hominum intelligere potest viam suam ? 25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. 26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. 27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. 28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. 29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. 30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. |