Proverbia 24
Vulgata Clementina
1Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis ;

2quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.

3Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.

4In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.

5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus ;

6quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.

7Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.

8Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :

9cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.

10Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua.

11Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses.

12Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit ; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.

13Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.

14Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.

15Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.

16Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.

17Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :

18ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.

19Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios ;

20quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.

21Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis ;

22quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?

23Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum.

24Qui dicunt impio : Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.

25Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.

26Labia deosculabitur qui recta verba respondet.

27Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam.

28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.

29Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.

30Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :

31et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat.

32Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.

33Parum, inquam, dormies ; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas :

34et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Proverbs 23
Top of Page
Top of Page