Vulgata Clementina 1In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? Longe a salute mea verba delictorum meorum. 2Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi. 3Tu autem in sancto habitas, laus Israël. 4In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos. 5Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. 6Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis. 7Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput. 8Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum. 9Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meæ. 10In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meæ Deus meus es tu ; 11ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet. 12Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me. 13Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. 14Sicut aqua effusus sum ; et dispersa sunt omnia ossa mea. Factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei. 15Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit faucibus meis, et in pulverem mortis deduxisti me. 16Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos, 17dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me. 18Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. 19Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice. 20Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam. 21Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. 22Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiæ laudabo te. 23Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum. 24Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis ; nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum exaudivit me. 25Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum. 26Edent pauperes, et saturabuntur ; et laudabunt Dominum qui requirunt eum ; vivent corda eorum in sæculum sæculi. 27Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ ; et adorabunt in conspectu ejus universæ familiæ gentium ; 28quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. 29Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terræ ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. 30Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi. 31Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus, populo qui nascetur, quem fecit Dominus. |