Psalmi 81
Vulgata Clementina
1In finem. Pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph. Exsultate Deo adjutori nostro, jubilate Deo Jacob.

2Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum, cum cithara.

3Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ ;

4quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.

5Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti ; linguam quam non noverat audivit.

6Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.

7In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.

8Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,

9non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.

10Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.

11Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.

12Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.

13Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,

14pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.

15Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.

16Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Psalm 80
Top of Page
Top of Page