Vulgata Clementina 1Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :
2quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
3Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
4qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
5quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. 6Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ : 7neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen : 8id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. 9Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Saræ filius. 10Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori, 13sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui. 14Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit. 15Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor. 16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei. 17Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra. 18Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat. 19Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ? 20O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ? 21an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ? 22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, 23ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam. 24Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, 25sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. 26Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient. 28Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram : 29et sicut prædixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. 30Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quæ ex fide est. 31Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit. 32Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis, 33sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur. |