Vulgata Clementina 1Respondens autem Job, dixit : 2Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis. 3Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ? 4Poteram et ego similia vestri loqui : atque utinam esset anima vestra pro anima mea ! Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos. 5Roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis. 6Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me. 7Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. 8Rugæ meæ testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi. 9Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. 10Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : saciati sunt pœnis meis. 11Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. 12Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum. 13Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea. 14Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas. 15Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam. 16Facies mea intumuit a fletu, et palpebræ meæ caligaverunt. 17Hæc passus sum absque iniquitate manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces. 18Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus : 19ecce enim in cælo testis meus et conscius meus in excelsis. 20Verbosi amivi mei : ad Deum stillat oculus meus : 21atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo ! 22Ecce enim breves anni transeunt : et semitam per quam non revertar ambulo. |