Vulgata Clementina 1Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum. 2Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus. 3Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. 4Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur. 5Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient. 6Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. 7Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt. 8Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur. 9Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem. 10Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. 11Dies mei transierunt : cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. 12Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem. 13Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum. 14Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus. 15Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ? 16In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi ? |