Iob 34
Vulgata Clementina
1Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est :

2Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.

3Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.

4Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.

5Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.

6In judicando enim me mendacium est, violenta sagitta mea absque ullo peccato.

7Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam ?

8qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?

9Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.

10Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas !

11Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.

12Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.

13Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?

14Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.

15Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.

16Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :

17numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

18Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;

19qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum : opus enim manuum ejus sunt universi.

20Subito morientur, et in media nocte : turbabuntur populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.

22Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

23neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.

24Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.

25Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.

26Quasi impios percussit eos, in loco videntium :

27qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :

28ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.

29Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?

30Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.

31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

32Si erravi, tu doce me : si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

33Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim cœpisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.

34Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.

35Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.

36Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :

37quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 33
Top of Page
Top of Page