Iob 35
Vulgata Clementina
1Igitur Eliu hæc rursum locutus est :

2Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?

3Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.

5Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit.

6Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?

7Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?

8Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte,

11qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ?

12Ibi clamabunt, et non exaudiet propter superbiam malorum.

13Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.

15Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.

16Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.



Latin:Vulgata Clementina

Bible Hub

Job 34
Top of Page
Top of Page